- CRITHOPHAGUS
- CRITHOPHAGUScognomen Macedonii Eremitae, memorati Theodoreto, Histor. relig. c. 13. sie Graecâ voce dicti, quasi hordei comestor: quod quadraginta annorum spatiô nihil, praeter hordeum, comederit, nec casâ, nec tabernaculô usus; sed in fossa manens, unde et Gubba idem Syriace appellatus est. Vide A. Rivetum, Summae Controv. Tract. 2. Quaest. 23. num. 22. Apud Polybium vero κριθοφάγοι dicuntur milites, quibus hordei esus ignominiae poenaeque locô iniunctus est, uti dicemus infra, ubi de Hordeo.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.